NOMOPHYLACES

NOMOPHYLACES
NOMOPHYLACES
quinam olim dicti sint, docet Columella, l. 12. c. 3. in fin. cum ait: In bene moratis Civitatibus semper est observatum, quarum Primoribus atque Optimatibus non satis visum est bonas leges hahere, nisi Custodes earum diligentissimos cives creassent, quos Graeci Νομοφύλακας appellant. Et Cicero de LL. l. 3. c. 20. Legum custodiam nullam habemus. Itaque hae leges sunt, quas Apparitores nostri volunt, a Librariis petimus, publicis literis consignatam memoriam publicam nullam habemus, Graeci hoc diligentius, apud quos Nomophylaces creantur. Tales proin cum Romani non habuerint, male a quibusdam confunduntur cum Ἱεροφύλαξι, seu ut Latine hanc vocem reddidit Scaevola, l. 20. ff. de annu. leg. Hierophylacis, quos Aedium sacrarum custodes, Aedituos vel Aeditimos Hair. Turnebus Advers. l. 14. c. 12. Ἱεροφάντας, i. e. Sacrarum ceremoniarum Doctores, Iul. Pollux et Plut. in vita Numae. vocant. Sueton. Aug. c. 5. Se esse possessorem ac velut Aedituum (i. e. custodem) soli, quod Divus Augustus nascens attigisset. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 3. c. 30. Nempe apud Athenienses, proprie, Nomophylax, Graece Νομοφύλαξ, i. e. Legum custos, officium a Nomotheta diversum, magnique olim nominis fuit. Frustra enim a Nomothetis Leges credebantur exploratae, probataeque, nisi praescripti illarum essent usus et secundum eas iudicaretur: quod Nomophylaces ut fieret, curabant. Illorum officium diligenter exsequitur Cicer. de LL. l. 3. ubi porro, Graeci, inquit, hoc diligentius, apud quos Νομοφύλακες creantur, nec ii solum literas (nam id quidem etiam apud Maiores nostros erat) sed etiam facta hominum observabant ad Legesque revocabant. Et quidem secundô dignitatis gradu erant, ut qui Proedris assiderent, strophiô quodam linteô capita redimiti, Ioann. Calvin. Lexic. Iurid. In Imperio Constantinopolitano idem nomen in usu fuit, unde Constantinus Harmenopulus, in tit. Epitomes divin. Canonum, appellatur Πανσέβαςος Σεβαςὸς, Νομοφύλαξ καὶ Κριτὴς Θεςςαλονίκης, Protosebastus, Nomophylax et Iudex Thessalonicae; et Theodorus Balsamon inter titulos suos, similiter Nomophylax et Chartophylax vocitatur: sed quale proprie Nomophylanis Constantinopoli officium fuerit, hodie non liquet. Vide Iul. Caesar. Bulengerum de Imperio Rom. l. 8. c. 109. ut et supra, in Nomicus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • COMITIA — orum, plural. numer. conventus populi ad creandos magistratus, leges ferendas, et alia cum populo agenda, a comeundo appellata, ita enim veteres loquebantur, vel a coeundo. Leguntur autem Comitia Consularia, Praetoria, Quaestoria, Tribunitia,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUFFRAGIUM — vox illa, quae dabatur in Comitiis, apud Romanos, et in tabellis describebatur, qua unusquisque suam declarabat voluntatem, de Magistratu aliquo creando, aut reo damnando. Hinc in XII. Tabb. Iussus Populi et Suffragia sunto: Quodcumque postremum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”